Jump to content

Impertitor

E Vicipaedia
Arbor partita quae impertita John hit the ball, sententiam Anglicam, gignit.

Impertitor[1] (Anglice unparser) in computatione est systema quod copiam litterarum vel partes imaginis ex data arbore partita[2] gignit.[3][4] Impertitor de facto est conversio partitoris[5] usitati, qui ex catena litterarum arborem partiendi gignit. Ratio impertiendi disertam regularum copiam arbori partiendi adhibitam plerumque implicat cum transitus arborealis fit.[3]

Quia arbor partiendi elementa textualia? et graphica comprehendere potest, impertitor duos habere potest modulos separatos, quorum utrumque partes ad rem spectantes tractat.[4] In talibus casibus, res magister impertitor appellata tabulam magistri impertitoris legit ut inveniat num nidificata structura data ab alio modulo sive ab alio pertractari possit.[4]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 3.0 3.1 Ikuo Nakata, ed., Software Science and Engineering (1991), ISBN 981020776X, p. 168.
  2. 4.0 4.1 4.2 H. Ehrig et G. Engels, Handbook of Graph Grammars and Computing by Graph Transformation: Applications, Languages and Tools (1999), ISBN 9810240201, pp. 231-232.
Lapsus in citando: <ref> tag with name "fons-nominis-desideratus" defined in <references> is not used in prior text.