Jump to content

Directorium (Francia)

E Vicipaedia
Constitutio nova valida in Francogallia a die 22.8.1795
Audientia Directorii
Gryllus in quo Napoleonis larva ante Directorium perterritum apparet

Directorium (Francogallice: Le Directoire) Rerum novarum Francicarum ultima periodus fuit quae diebus inter 26 Octobris 1795 et 24 Decembris 1799 vigebat. Tunc summa potestas penes quinque collegas iacebat, quod aliis sequentibus directoriis exemplo fuit et imperium Conventionis Nationalis Terroris Regiminis abolivit Maximiliano de Robespierre decollato.

Postquam seditiones Iacobinorum die 20 Maii 1795 et monarchiae fautorum die 5 Octobris 1795 extinctae sunt, quinque viri (Paulus Barras, Lazarus Carnot, Stephanus Franciscus Le Tourneur, Ludovicus Maria de Révellière-Lépeaux, Ioannes Franciscus Reubell) statui regendo vocati sunt. Eis assistebant curiae duae, consilium Veterum et consilium Quingentorum. Politicae bellicosae fautum est, ut oeconomiae incrementum esset. Anno 1796 simul declarata est ingressio tam in Germanos quam in Italos. In Germania autem copiae duae, quae Rhenum transgressi erant, victae sunt: Ioannes Baptista Jourdan ab archiduce Austriaco Carolo apud Ambergam (24.8.) et Herbipolim (4.9.) superatus est et Ioannes Victor Maria Moreau in Alsatiam retrahi coactus est militibus multis pereuntibus.

Multo felicior autem Napoleo Bonaparte in Italia fuit, unde annis 1796 et 1797 Austriacos depellere potuit. Langobardia nuncupata est Res Publica Transpadana et nonnullae Romanae et Mutinenses provinciae Res Publica Cispadana fiebant. Omnes autem postea unificatae sunt nomine Rei publicae Cisalpinae. Cum Bonaparte Vindobonam attingere intenderet, die 7 Aprilis 1797 armisticium praeliminare Liupinae contractum est, cui secuta est Pax Campi Formii. Belgium, terrae ad Rheni ripam sinistram et Langobardia Francis concessa sunt, cum Austria Venetias et nonnullas areas Germanicas nancisceretur. Gloria coronatus Napoleo Lutetiam ingressus est ubi Directorii status magis magisque vacillabat. Quamvis coniuratio communistica Francisci Natalis Babeuf sisteretur et ductoribus nectaits mense Martio terminaretur, desiderium regis in populo crescere videbatur. Hinc rebellio die 4 Septembris 1797 facta est, qua directores duo (Carnot et Barthélemy) una cum senatoribus LII deportati sunt, et despotismus militaris incohatus est. Bonaparte sapiens imperium sibi statim assumere cessavit. Expeditione Aegyptiaca audacter gloriam augere maluit, cui eventus non tam felix fuit. Namque interim Russia cum Anglia, Austria, principibus quibusdam Italicis et Turcis novam coalitionem aetate anni 1789 inierat, quo Francos e Germania Meridiana et Italia fugare pote fuit. In Franciam ipsam ab exercitibus unitis invasum non est, quoniam Andreas Masséna in Helvetia obstabat et hostium retardationem efficiebat. Nihilominus vulgo Bonaparte salvator habebatur; copias suas in Aegypto deserens et Fori Iulii appulsus iste homo die 9 Novembris 1799 Directorium deponere conatus est et novum regimen Consulatus instituit. Cuius fuit quietem internam et securitatem externam praestare.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Martyn Lyons: France Under the Directory, Cambridge University Press, Cantabrigiae 1975
  • Marc Belissa, Yannick Bosc: Le Directoire. La république sans la démocratie, éditions La Fabrique, 2018
  • Jean-Paul Bertaud: La Révolution française, Perrin, Lutetiae 2004, ISBN 978-2-262-02305-8
  • Jean Tulard: Le Directoire et le Consulat, Presses universitaires de France, in serie «Que sais-je?», Lutetiae 1991, ISBN 9782130439806

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]